

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 26
Novissima autem.Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit:Novissime autem inimica destruetur mors.Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut haeretici arbitrantur.Novissime.Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem.Inimica.Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.